Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 1.1.1 Cic. Fam. 1.1.4 (English) >>Cic. Fam. 1.2.1

1.1.3 res ante Idus acta sic est (nam haec Idibus mane scripsi): Hortensi et mea et Luculli sententia cedit religioni de exercitu; teneri enim res aliter non potest; sed ex illo senatus consulto, quod te referente factum est, tibi decernit, ut regem reducas, quod commodo rei p. facere possis, ut exercitum religio tollat, te auctorem senatus retineat. Crassus tris legatos decernit nec excludit Pompeium, censet enim etiam ex iis, qui cum imperio sint; Bibulus tris legatos ex iis, qui privati sunt. huic adsentiuntur reliqui consulares praeter Servilium, qui omnino reduci negat oportere, et Volcacium, qui Lupo referente Pompeio decernit, et Afranium, qui adsentitur Volcacio. quae res auget suspicionem Pompei voluntatis, nam advertebatur Pompei familiaris adsentiri Volcacio. laboratur vehementer; inclinata res est. Libonis et Hypsaei non obscura concursatio et contentio omniumque Pompei familiarium studium in eam opinionem rem adduxerunt, ut Pompeius cupere videatur; cui qui nolunt, idem tibi, quod eum ornasti, non sunt amici;

1.1.4 nos in causa auctoritatem eo minorem habemus, quod tibi debemus, gratiam autem nostram exstinguit hominum suspicio, quod Pompeio se gratificari putant. ut in rebus multo ante, quam profectus es, ab ipso rege et ab intimis ac domesticis Pompei clam exulceratis, deinde palam a consularibus exagitatis et in summam invidiam adductis ita versamur. nostram fidem omnes, amorem tui absentis praesentes tui cognoscent. si esset in iis fides, in quibus summa esse debebat, non laboraremus.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 1.1.1 Cic. Fam. 1.1.4 (English) >>Cic. Fam. 1.2.1

Powered by PhiloLogic